3124. De excretoriis in genere
Sunt cerebro sua excretoria, et sunt unicuique visceri sua, quae excernuntur, quaedam eorum inserviunt usibus, sicut salivae, et biles, quaedam ut excrementitia ejiciuntur per poros cutis, et alia emunctoria, ut nares; fuerunt quidam, qui inter excrementios {1} cerebri erant, antrorsum superius paulo ad distantiam [ad] {2} dextram partem nasi, ii, quoties remittebantur, spiritualia deducebant ad terrestria, et conspurcabant, secundum usum in vita, incipiendo a spiritualibus et deducendo ad terrestria, et tunc conspurcando: quae eo spurciora erant, quo magis ad semet remittebantur. @1 ms. excermentios$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms.$