3128. De loquela cum spiritibus
Loquela cum spiritibus apparet iis prorsus sicut loquela hominum inter se, et mirari quis potest, quod non aliter percipiant quam quod prorsus eadem, sed usque est talis differentia sicut loquela oris ad loquelam cogitationis, sic ut cogitatio loquatur, non lingua aut os, et quod spiritus illico percipiant, si quid abscondere velit, et si quid aliud latet, quod simulatum est, si quid tale, ut si quid abscondere vult, tunc illico magis cogitata ejus protrahunt in lucem, et si quid simulat, illico inculpatur falsitatis; praeter quod loquela cum spiritibus sit plenior, sic ut quicquid sit in ideis vocum plenius pateant, praeter plura quae de spiritibus et ideis prius. Hoc in praesentia eorum, qui non potuerunt aliter percipere quam quod loquela spirituum et hominum sint eadem; et quidem si ita loqueretur homo cum homine tali ac est, intra aliqua minuta distraheretur cerebrum et insaniret. 1748, 12 [Sept.] {1} @1 sic J.F.I. Tafel$