Spiritual Experiences (Odhner) n. 3132

Previous Number Next Number See English 

3132. Quod sphaerae spirituum et societatum etiam per odores sistantur

Illico ac aliqui spiritus appellunt, tunc {1} qui ibi sunt, Domino ita concedente, percipiuntur quales sunt, tam spirituales quam coelestes: quod pluries factum, nam insinuatur illico, qualis ejus vita, et qualis fides; eaedem sphaerae quoque, cum Dominus ita concedit, sistuntur quoque per odores, etiam spiritibus sensibiles: tam per odores rerum vegetabilium, quam per odores animales seu corporis varios; praeter sphaeras terroris, timoris, tristitiae, anxietatis, sicut hodie, propter quas aufugerunt, etiam magnitudinis animi, quae variae {2}. 1748, 12 Sept. Sunt quoque sphaerae cogitationum et affectionum mixtae, sicut quod (3133.) draco non possit sufferre, cum eum credunt minus dolosum quam alios, et probiorem aliis, quia omnibus imperare cupit [vide 3074], de qua sphaera aliquoties questus est, et se aliunde recepit: in genere sphaeram fidei non tolerare possunt mali spiritus: quare a Domino, sphaerarum perceptio aufertur, diminuitur, et augetur, et sic fugiunt ii spiritus, quibus repugnat: sicut nunc quoque spiritus questus est. Sphaera angelica, dum explorare volunt, quid est, et qualis est, ita penetrat in interiora spiritus, ut vertatur spiritus in tales, et ita apparet, sicut repraesentantur, sicut flammei, albi, nigri, nubes, et plura: tum in animalia, secundum naturam et statum. 1748, 12 Sept. @1 J.F.I. Tafel tum$ @2 ms. qui varii$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church