Spiritual Experiences (Odhner) n. 3145

Previous Number Next Number See English 

3145. Quod angeli totam naturam hominis aut spiritus ex una idea ejus scire queunt

Quidam ex spiritibus, qui dum audivit quod angeli scire possint totam naturam hominis ex una solum vocis idea, miratus, et voluit confirmari de eo per experientiam, quare angelus ad eum venit, et detexit quid ex una ejus idea, quae tamen non visa ita mala, perceperit, ei dicens qualis esset: qui quia pro fine habuit famae et nominis gloriam post mortem, et quidem tantam, ut non alius homo magis, ei ostendit qualis compertus, quod nempe si universum genus humanum potuisset interficere, pro sola nominis sui gloria, quod inde summam voluptatem haberet, sic ut nullius misericordiae esset, quod actualitate ea induit, quia {a} gloriatus et voluptatem ceperit, ex millibus stratis et jacentibus in sanguine, post proelia. 1748, 13 Sept. @a h.e. quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church