Spiritual Experiences (Odhner) n. 3147

Previous Number Next Number See English 

3147. Quod unusquisque in altera vita usum praestare debet, et ex usu habere debet felicitatem

Loquutus sum cum spiritibus, quod in corpore humano etiam excretiones faciant usum, sicut tres biles, quae alioquin ejiciendae, sed usque praestant insignes usus intestinis, et cibis digerendis, tum cum partes reliquae egeruntur, usum praestant agris, inde utilia per hordea et similia rursus in corpore usum praestant, et sic porro ulterius: inde loquutum est de iis in altera vita, quod omnes praestare debeant usum, sic ut nullus esse debeat, qui non usum praestet, suo mundo, humano generi, mundo spirituum, coelo; tandem quod in coelo, felicitas eorum consistat in eo, ut usum praestare possit, sic ut felicitatem inde sortiantur a Domino; quod felicitas ex eo quod usum praestent, constat ex eo, quod amare iis datur a Domino fines, qui sunt usus, etc. 1748, 13 Sept. Illustratum per id quod in exercitu nullus esse debeat qui non usum faciat, in societate communi, et regno similiter, alioquin est inutile pondus: quid non in altera vita, in Regno Domini, ubi nihil nisi quam usus seu fines, et inde amores vivunt! 1748 {1}, 13 Sept. @1 ms. vivunt. 1748$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church