Spiritual Experiences (Odhner) n. 3157

Previous Number Next Number See English 

3157. Quod spiritus putaverit se prorsus me esse, tum quod corpore praeditus

Idem spiritus [3156] mihi dixit, quod loqueretur mecum sua lingua, cui respondere datum, quod non sua sed mea, sicut ii qui longinqui [2137], et porro, num putet se habere labia et linguam, quibus loquatur, et quid opus labiis et lingua in altera vita? sed putabat se habere; alius spiritus etiam cum exporrigerem manum et putaret ex data reflexione, quod is prehenderet, dicebat quod is esset qui prehenderet, cui dicere datum, quod hoc putet, sed quod ego prehendi, et porro, cum instarent alii, quod quasi essent meum corpus, dicere datum, quod {1} corpus meum adjunctum est spiritui meo, sic ut sit corpus mei spiritus, et quod corpus ejus spiritus esset mortuum; at sic quod solum (3158.) influeret in meum spiritum, sicut spiritus in aliorum, et tunc cum spiritus meus facit corpore, putant ii quod faciant {2} corpore meo: et nunc, quod hoc impossibile sit, quod alius spiritus possit alius corpus possidere, nisi sicut obsessus ageret, nam nullus spiritus quadrat ad meum corpus quam meus, secundum spiritum meum concordant omnia et singula, seu correspondent quae corporis, ut unum faciant correspondendo; nexus est mei spiritus cum corpore, qui nusquam dari potest alius spiritus cum meo corpore. 1748, 14 Sept. @1 ms. quod quod$ @J.F.I. Tafel facerent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church