Spiritual Experiences (Odhner) n. 316

Previous Number Next Number See English 

316. Quod mali spiritus etiam in coelum possunt intrare, ita interesse coelestibus

Per experientiam vivam edoctus sum, quod spiritus mali, ex turba diaboli, etiam possunt intrare in coelum, ac iis interesse, et ut [ab] {1} iis putatur, per dolos ab iis excogitatos,quos etiam audire mihi concedebatur, nam putabant quodeorum machinationes non intelligere {2} sed dabatur eas {3} quod audire et percipere {4} ita agebatur de via per quam intrare se tuto putabant, unam rejiciebant, aliam videbaturiis, [se] invenire, per quam etiam ascendebant, quod quoque sensu percepi, sed ut prius edoctus sum [307, 314], tunc circumdantur tali sphaera spirituali, ut ii non aliter sciant quam quod tunc in coelesti gaudio sint, quia in coelo; verum haec quoque permissive, angeli in eo coelo nec tunc sciunt,quod tales spiritus ibi sunt; si enim quisquam privaretur sphaera spirituali accommodata secundum omnem statum, etiam variata unoquovis momento, tunc angeli e longinquissimo non possunt sustinere accessionem, minus quod intret, quia tantum frigoris est, ut nusquam possunt [una] esse, quod frigus etiam mihi concedebatur manifeste percipere et sentire. 1747, die 8 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. ea$ @4 vide annotationem 6 mox supra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church