3183. Assistunt imprimis supra caput, nempe occipitium ejus, ubi cerebellum, cum quibus etiam tunc loquutus, et qui nunc quoque adsunt, et dirigunt haec quae scribo, jucunditatem {1} eorum haec quoque agendi aliquantum appercipio: illi sunt, quibus data est provincia cerebelli, non autem cerebri, de qua re cum spiritibus angelicis loquutus, quod ii non possint quicquam habere de cerebro, sed de cerebello; nam cerebellum tempore noctis vigilat, et cerebrum dormit, et cerebellum tempore diei quasi dormit, cum cerebrum vigilat. @1 ms. jucunditate$