3185. Sunt alii spiritus circum circa qui etiam infestare eos cupiunt, sed boni spiritus eos non timent, et sic discutiunt talia quae infestantia sunt, sic ut sint {1} quasi pugnae et victoriae; ex quibus etiam mihi constare potuit, quomodo spiritus mali infestare contendunt hominem, cum dormit, et quomodo Dominus quolibet momento hominem unumquemvis tutatur. 1748, 17 Sept. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. sit$
3185a. Dicebant etiam quod introducere somnum {1} possent, quandocunque vellent, quod experientia ostensum, sed dictum, quando concessum, sic non ab iis. @1 ?$