Spiritual Experiences (Odhner) n. 3191

Previous Number Next Number See English 

3191. De quodam famosissimo in Europa, qualis

Quidam famosissimus in Europa, nempe Gustavus Adolphus rex Sveriae {a}, tam famosus suo tempore, is cum caeteris familiae istius, aliquibus diebus mecum loquutus, de quo nihil aliud percipere potui, quam quod inter angelos inferiores; sed postea talis repertus, sicut mihi ostensus est, nempe quod primum animadverterim sphaeram ejus cum recessit, quod plena esset adulterii, recedente eo, ex sphaera illico percipitur: postea mihi ostensum qualis esset, nam summum potestatis etiam in coelo in sphaera ejus retinebatur, nempe, quod equo insidens cum facie sua, sicut dum in proelio, seu ad proelium, absque pileo, cum armis bellicis, sicut miles ordinarius, similis sui facie: postea ostensum qualis primum per canem parvum coloris flavescentis, qui versus in felem: dein per vulpem in cujus ore alba quasi spuma recedens: tum quoque per magnum serpentem: mox per quoddam animal dolosum, [instar] pantherae parvae quae transibat ad latus sinistrum; leo quoque tunc simul e regione faciei, mihi non bene apparens: postea ostensum est, quomodo cum faeminis et scortis vixerit, et quidem demum foede, sic ut dicerent foedius nihil; simile ex iis quae observata de eo, coincidit, quae praetereo, tum ex sphaera ejus, quod talis adulter fuerit, ut conjugiale pro nihilo aestimaverit, percepi. 1748, 18 Sept. @a = Sueciae$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church