Spiritual Experiences (Odhner) n. 3197

Previous Number Next Number See English 

3197. Mox etiam idea spirituali manifesta percepi quomodo amor non conjugialis seu persuasio quod debitum conjugiale nullum, usque ut summum eorum jucundum et liberum ponant in contrariis, quorum perplures in Christianismo sunt, non ita apud gentes universi orbis--idea {1} spirituali percepi, quomodo a jucunditate ista, et libero persuasivo magis magisque se removeant a coelo seu felicitate, et quidem, ut vidi manifeste in altera [vita] {2} usque ad dirissima tandem infernalia, sic ut nihil humanum maneat, sed omne mortiferum, quod nusquam describi potest, ob horrorem: quidam spiritus, qui erat {3} in idea spirituali mecum procurrens [erat] antrorsum in plano faciei ad multam distantiam, ubi tales erant, clamans quod ostenderet iis, qualis eorum amor fit, sic tenens ideam: jucundissima iis primum obvenit, sed cum paullatim magis antrorsum venit, continuabatur idea, sicut eorum progressio ad infernum, et tandem desiit in talem horrorem, ut non amplius potuissent; nam videbant dirissimum infernum ante oculos; exinde quid debitum conjugiale, constare potest. 1748, 19 Sept. @1 ms. orbis; idea$ @2 sic J.F.I. Tafel$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. erant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church