Spiritual Experiences (Odhner) n. 3201

Previous Number Next Number See English 

3201. De permissione

Ut scirem, quomodo et quare Dominus permittat, ut spiritus in altera vita tales punitiones et cruciatus quandoque subeant, missus sum in statum, ut quidam spiritus amicissimus, in gravissimas quasi punitiones ferretur, tametsi alii essent {a}, et tunc tenebar in statu isto, quod si non subiret tales punitiones, quae gravissimae erant, quod nusquam bonus fieret, in quo statu cum tali persuasione tenebar, quod impossibile esset, ut bonus fieri potuisset, nisi ita temperaretur, in quo statu nequicquam potui misereri, minus velle auxilium ferri, nam bonum inde erat cordi, quod mihi quoque volvere continue infundebatur, exinde scire possum, quomodo Dominus permittit tales punitiones etiam graves, quia in bonum vertit omne, et nihil aliud quam bonum intendit, et quod sit medium ad ejus reformationem. 1748, 19 Sept. @a cf. indicem ad Permissio: non ita erat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church