Spiritual Experiences (Odhner) n. 3217

Previous Number Next Number See English 

3217. Tandem cum loqui datum de quibusdam a me scriptis et editis {a}, de diabolo, quod creatus ante mundi creationem, ut copula inter coelestia, et corporea--quae {1} confirmabantur quoque ex eo, quod non aliter scribi potuisset, quia universus orbis Christianus non aliter credit--quodque {2} angelus bonus creatus, sed postea lapsus, et dejectus a coelo, praeter alia, tunc quia haec naturalium {3} cultorum principia erant, is ea arripiebat tam avide, ut diceret, quod nusquam talem vitam habuerit, sic quasi missus in veram vitam, nam talis fuerat, ut haec arripuerit in vita corporis, et se confirmaverit, et sibi persuaserit: et quod ex eo venena diffusa sint in spiritus animadvertere potui per id quod quasi ligati {4} ab ejus effluviis, vix aliter cogitare potuissent. @1 ms. corporea, quae$ @2 ms. credit, quodque$ @3 J.F.I. Tafel naturae$ @4 ms. ligiti$ @a cf. De Cultu et Amore Dei 69 seqq., Explicatio I 55, II 136 seqq., 212, 368$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church