Spiritual Experiences (Odhner) n. 322
322.
Ex Divina Dei Messiae misericordia etiam concessum est mihi scire, et quidem hodie per experientiam, quod Amor , proinde Misericordia Dei Messiae erga genus humanum, quod omnes et singulos salvare
et ab inferno trahere in coelum, velit, sit sola ac unica causa resurrectionis hominis--nam {1} amor in se talem efficaciam habet, ut non aliter exprimi potest, quam per tractionem--et {2} sic ad conjunctionem,
quae fit indefinitis modis; per eandem misericordiam omnia et singula etiam in ordine et forma coelesti, successive ut existant {3}, et simul continentur. 1747, die 9 Dec. @1 ms. hominis,
nam$ @2 ms. tractionem; et$ @3 sic J.F.I Tafel; ms. existat$
This page is part of 
© 2000-2001 The Academy of the New Church