Spiritual Experiences (Odhner) n. 3220

Previous Number Next Number See English 

3220. Is seu homocida quia non faemina ad latus dextrum Gehennae actus, ut ibi submergeretur; non memini an ibi submersus, sed usque ad aliquam inde distantiam, sub {1} terram penetravit, et inde versus sinistrum, ubi ii qui profunde sub terra; tunc visum quomodo in serpentinos flexus circum ad sinistrum et dextrum superius, et jam inferius flexus [est], jugiter repraesentatum sicut serpentini flexus et tortus varii, quorum tortus spirales quia aliqui {a} non possunt memorari; inde quoque influere potuit, et inde loqui, sicut auditum; ibi erat quoque in statum redactus qualis fuit cum insontem {2} veneno interfecit, qui status mecum communicatus est, ab iis qui potuerunt talia communicare, quod nunc insinuatur quod factum esset nefandum, et factum nefandorum, inducere aliquem in talem statum. @1 J.F.I. Tafel sol$ @2 J.F.I. Tafel infantem (vide indicem ad Dolus)$ @a h.e. multi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church