3228. Postea homocida is, cum iterum factus fere sicut prius, et ei junctus interior parvus, quia animosus in vita corporis, et aspiraverat ad dignitates forte summas, ei dictum quod sciret poenam eorum, secundum leges terrae, qui talia patrent, ut sepelirentur inter tales in loco prophano; et ei dictum, si alius quis commisisset {1} tale, et is judicaret, quale judicium ferret? dixit, quod is foret inter judices istos maxime serios, et damnaret eum ita, quare semet damnavit. 1748, 21 [Sept] {2}. @1 ms. commississet$ @2 sic J.F.I. Tafel$