3230. Quod cogitationes in altera vita producantur
Ab experientia informatus sum, quod quicquid boni cogitavit et loquutus [quis] {1} in vita corporis, hoc produci queat, remittitur in statum istum, tunc omnia et singula ei patescunt et simul tunc angeli sciunt quicquid cogitaverat, et loquutus est {2}; quare memoria particularium nusquam obliteratur in altera vita, sed non retegitur quid cogitavit et loquutus, nisi Domino permittente, et concedente. 1748, 21 Sept. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 ms. cogitaverant et loquati sunt$