Spiritual Experiences (Odhner) n. 3233

Previous Number Next Number See English 

3233. De spiritibus Mercurii

Iterum per spiritus intermedios audivi spiritus Mercurii, qui volumatim loquentes [erant] ita cito, ut vix spiritus potuisset eloqui, erat quasi volumen eorum loquens simul, sed non loquela erat eorum, modo {1} cogitatio sensus seu memoriae interioris, quae in loquelam spiritus intermedii labens, tam cita erat, similiter perceptio eorum quae exhinc cogitata sunt, quae percipiebant tam prompte ut illico et momento judicarent quale esset, dicendo hoc ita, hoc non ita, actum quale, ita judicium eorum erat instantaneum fere; et praeterea similes sibi erant ut prius [vide 1415-35, 1441-59]; hoc memorabile, quod cogitatio eorum ita volumatim ad me allata est, ut cito undularent spiritus supra me, sicut atmosphaera; tum quod undulatio cogitativa eorum laberetur versus sinistrum oculum, tametsi ii essent dextrorsum satis ad distantiam. 1748, 21 Sept. @1 ms. eorum modo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church