3236. Usque tamen spiritus hujus {a} telluris cum iis ideis angelicis loquuti sunt et promptius multo dicebant eis, quid non scirent, et quid scirent, et perplura citius quam ii, sic ut perciperem eos agnoscere, sicut etiam fassi, quod sic non essent aliquid respective, quod [illi] scirent ea quae ii non scirent, tum quod scirent illico quae scirent; hoc tam subito, per ideas interiores, ut non potuissent non admirari, ut nunc inserunt; postea in indignatione loquuti; ita crassiores spiritus veniebant, etiam mali. @a h.e. nostrae$