Spiritual Experiences (Odhner) n. 3245

Previous Number Next Number See English 

3245. Exinde nunc percipere potui quod tale genus humanum esset, sed quam provinciam referrent in corpore nesciens; quare spiritus istius telluris intus me veniebant, sive ii sive alii, et inde percipere datum quod ii referrent cartilaginem scutiformem seu xiphoiden {1}, in quam terminantur costae antrorsum, et quae est fulcrum musculorum diaphragmatis ab anteriori parte, et sic quoque musculorum abdominis; videatur annon linea alba transeat ad cartilaginem istam, et inde continuetur deorsum, sic ut sit commune fulcrum cum linea alba, musculorum abdominis. 1748, 22 Sept. @1 J.F.I. Tafel: "xiphoidem pro xyloiden"; vide indicem ad Os, Ossis 704$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church