325. Quod diaboli turba non solum nihil valeant, sed etiam percipere possint quid verum, et id fateri et agnoscere, et quidem tanquam non invito
Hoc hodie ab experientia edoctus sum, quod etiam ii ex diaboli turba, quae alioquin in iis quae verae fidei sunt, stupidissimi, usque redigebantur fateri quod scirent id verum esse, quod nihil possent a semet, quod agnoscebant prorsus, et quidem non ex ore, sed etiam ex quadam persuasione; postea tamen pudefacti sunt. 1747, die 9 Dec.