Spiritual Experiences (Odhner) n. 3256

Previous Number Next Number See English 

3256. De spiritibus Mercurii, quod cupiant scire ventura

Quaedam de venturis scripta sunt, quae cum ea legere nollem in praesentia eorum, valde indignati sunt, et invehere cupientes in me, contra morem solitum, dicentes modo quod pessimus essem, ac similia, exinde concludi potest, quantum delectentur praecipue cognitionibus rerum futurarum, quia sensus internus sunt; et praeterea iis datum est aliquid excitare ex memoria mea interiore, quod fiebat prompte, praeter quod {a} scirem quid esset; nec nisi quam quaedam somnia, et similia: talis est istorum spirituum solertia, ut illico ex aliis, et suis [spiritibus] percipiant, quid sciunt; quibus {b} non opposita objicere possunt, [nam] sic non possent interesse eorum societati. 1748, 22 Sept. @a = absque quod$ @b h.e. quae sciunt, quibus [hi]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church