Spiritual Experiences (Odhner) n. 3267

Previous Number Next Number See English 

3267. De incolis alius mundi seu universi cujusdam in coelo stellifero {1}

Erat quasi volumen spirituum non ita continuum ut volumen spirituum aliorum [vide 3233], quasi sic discretum, et in latum et longum satis extensum, quod perceptum in terra, subter me; inde cognoscens quod spirituum quoddam genus mihi ignotum esset; volumen hoc conabatur sursum eniti, sic huc venire, sed non potuit seu spiritus ii non potuerunt, semper apparebat sicut objectum terreum; sic ut eniti non possent, ita perceptum quod alia natura eorum, quae non conveniret spirituum hujus telluris naturae, nam (3268.) obstans sic, quare pergebant quasi extendendo sed usque pergendo aliunde, quaerens seu quaerentes ubinam possent eniti, sed aliquamdiu frustra (ob causam ut haberent {2} spiritus, quibus associarentur, sic ut otuissent ad me venire), tandem {3} versus Martis tellurem, et ibi ab uno latere inveniebant liberiorem enitendi locum, sed usque obscurum, quia nec tales ibi reperiuntur spiritus, modo quod usque conjungibiles quadam ratione. @1 post caput apparet manu B. Chastanier additum Vide infra n. 3296$ @2 ms. habeerent$ @3 ms. venire: tandem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church