3281. Vetustus iste qui visus, ab iis adoratur ut eorum deus, ita nempe capiunt quod videatur is qui regit omnia, cui ideo similes esse volunt, ita vetusti cum barba grisea, et cum diceretur iis, quod talis non regat universum, et quod potuisset ad eos adduci, ut fateretur illud, eum itaque volebant videre, et audire, cumque iis ostensus, eis dixit, quod is esset {1}, qui supra caput meum, et regeret ea, quae scriberem, confessus coram iis, quod nihil sit, qui se percipit regi a supremo alio (vult dicere propter spiritus ejus quod regeretur a superiori se), sed quia tales, permittitur iis; sed per viam breviorem sic feruntur ad adorationem Domini, Qui regit universum, utque demonstraret iis, quod ipsemet esset, (3282.) cum iis secundum eorum naturae vitam intimam loquutus, sic ut intraret cogitatione sua, ita idearum loquela prorsus in interiorem eorum vitam, quam mihi quoque percipere dabatur, et sic quod intima tunc eorum, dicens quod is non esset supremus, cum percipiebant vitam ejus, a quo vitam suam habere dicebant, tunc fassi sunt, quod is esset; ita loquutum cum iis, quod adhuc meliores reddi queant: talem itaque barbatum adorant, sed cognoscunt eum ex vita; percipere datum, quod plures sint, et quidem [quod] omnes qui tales, qui iis infundere possint similem vitam, putent esse eorum deum, quod iis dictum. @1 ms. esset; J.F.I. Tafel fur esset$