Spiritual Experiences (Odhner) n. 3288

Previous Number Next Number See English 

3288. Quomodo spiritus Mercurii tantam rerum cognitionem sibi acquirant

Loquutus cum iis, et perceptum, quod ubicunque veniunt, illico percipiant a societatibus aliorum spirituum quid norunt de iis quae objecta tunc sunt, nam spirituum facultas talis est, ut illico percipiant quicquid alii sciunt, et quid non sciunt, sic ut sit communicatio, sicut dum spiritus ad hominem venit; ita aliquoties iis scire datum, quicquid de aliqua re scirem, solum ideis suis inhaerendo, et sic excitando {1} ea quae apud me, sive oblita sive non oblita, quae in eorum sphaeram cadere {2} possunt, sicut aliquoties prius notum ab experientia mihi factum; quare quia vagantur ita, noscere iis datur innumera, quae etiam retinent; sed usque fatentur, quod licet indefinita sciant, usque tamen indefinita sint quae non sciunt {3}, nam nusquam in aeternum dari potest, ut aliquid ne minimum quidem scire possint {4} tametsi indefinita sint, quin de eo solo indefinitatum {5} indefinitates sint quae non sciunt. 1748, 23 Sept. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. excitandi$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. cadi$ @3 J.F.I. Tafel sciant (sed cf. indicem ad Mercurius et Scientia)$ @4 ms. possint possint$ @5 sic J.F.I. Tafel; ms. indefinatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church