Spiritual Experiences (Odhner) n. 3290

Previous Number Next Number See English 

3290. De spiritu qui nihil aliud studet, quam ut malum faciat

Erat spiritus apud me, intus, qui non aliud animo ferebat, quam ut invigilaret quomodo mihi noceret, nec id percepi, nisi bis et ter, cum quo loquutum, quod talis sit, ut dum alii de aliis loquuntur et cogitant, is solum ea, quomodo ex occasionibus oblatis, noceat, praedetur aut malum infligat, sicut occasio offert, cui jugiter invigilat; tales sunt multi, in tellure nostra, ut animo invigilent aliorum malis, cum de aliis loquuntur et cogitent, sed quia tales non offendi manifeste, tali natura, reor quod separati ab aliis sint, quia {1} cogitatio eorum est discors. 1748, 23 Sept. @1 ms. sint. quia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church