3292. Quod Dominussvisus
Cum scriberetur de spiritibus Mercurii [1446], quod promissa sit iis cognitio, et quod ostensum iis solis instar, et ii, dicerent, quod non esset Dominus, quia faciem non viderent, et cum loquerentur de eo, spiritus, sed quid loquuti non scio: tunc apparuit Dominus sicut Sol, in cujus medio Dominus, circumcinctus solari quasi circulo {1}, spiritus Mercurii tunc humiliati profunde subsidebant, et in anxietate humiliationis agnoverunt: mox visus est spiritibus hujus telluris sicut in mundo, iis qui Ipsum in mundo viderunt: unus post alterum fassi, sic plures, quod Dominus sit, Qui fuit in Mundo, ita coram omni coetu; mox quoque visus est spiritibus incolarum Jovis, qui quoque manifesta voce dicebant, quod Ipse esset, Quem viderant; nam in tellure ea passim Se videndum sistit. 1748, 23 Sept. @1 J.F.I. Tafel vinculo$