Spiritual Experiences (Odhner) n. 3296

Previous Number Next Number See English 

3296. Continuatio de incolis alius mundi seu universi cujusdam in coelo stellifero {1}

Cum deus eorum, quee coluerunt, de quo prius [3267-86], iratus quod sic detectus suis spiritibus, iratus factus, mihi suis modis nocere tentabat, se superinjiciendo capite meo, et quales sive execrationes sive magias tentaverit, non scio, sed quid suo modo exercuerit, sentiebatur, aliquid intus in me sentiens, sicut aeris exspirationem, cui dixi quod hoc scio quomodo se habet, nempe quomodo respirant dum moventur labia [3278], praeter similia quae non memini {2}, dicens quod mihi nihil nocere possit, quaerens interea dormire, et sic in somnum lapsus, et aliquid somniavi de scriptis meis amissis {a}, et caminis, in quibus cremata sint: a somno isto evigilatus, percipiebam circum me multos spiritus, etiam qui istius telluris essent, tum etiam bonos spiritus angelicos, in media turba eorum. @1 infra caput apparet in ms. manu B. Chastanier additum Vide prius n. 3267.$ @2 exitus illegibilis in ms.$ @a vide praefationem voluminis I sub capite "The `missing numbers'," pp. xxx-xxxiii$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church