Spiritual Experiences (Odhner) n. 3302

Previous Number Next Number See English 

3302. Ostensa tunc quaedam portata, cujus facies erat candida, quam ob candorem non videbam, portata ab anteriori sinistro retrorsum, et insinuatum tum manifestatum, quod esset mater ejus, nam cogitabat matrem suam, sed cogitatio incidebat in maleficos {1}, qui puniebantur, ut dictum; nam matrem suam in auxilium vocare voluit, forte quia ea coleretur ab iis pro dea, tum quoque is mihi ostensus, qualis in vita sua, facie erat brunea, sparsim lutea, et flava humana, sed brunea nigra, deformis admodum, sedens juxta solum quasi super humile quoddam in angulo: sive domus sit sive extra domum non scio, is vibrans caput sicut vetulus, quod erat motus communissimum {2} eorum qui motiunculis labiorum loquuntur; nam hoc consequens est. @1 ms. maleficos$ @2 sic ms.; J.F.I. Tafel communissimus substituit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church