Spiritual Experiences (Odhner) n. 3310

Previous Number Next Number See English 

3310. Qui plus gaudii coelestis optat, quod sit cupiditas

Loquutus cum spiritibus, quod quisque bonus summum gaudii nanciscatur a Domino, hoc est ad intimum suum {1}, sic ut sufferre plus nequeat, et tametsi detur in interiori gradu immense majus, usque qui optat majus quam suum intimum, quod nanciscitur, [ei] sit cupiditas {2}, praeter si illud acciperet, quod acciperet omnium et sui destructivum, quia non sufferre potest, quare quod sit cupiditas, hoc est malum, confirmatum a spiritibus, nam cum cupiditas dicta, quasi obstupefacti sunt, silebant. 1748, 24 Sept. @1 contra J.F.I. Tafel ut et indicem ad Coelum et Gaudium$ @2 imperfectum in ms., vel secundum orthographiam suecicam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church