Spiritual Experiences (Odhner) n. 3317

Previous Number Next Number See English 

3317. Porro loquutum cum iis de statu eorum loquelae, qui ut perciperetur, ostensum mihi qualis eorum respiratio, et instructus sum, quod respiratio pulmonum variatus sit successive secundum statum eorum fidei, quod mihi prius ignotum, sed usque percipere id et credere possum, quia talis mea respiratio formata est a Domino, ut respirare potuissem intus per multum satis temporis, absque auxilio aeris externi, sic ut respiratio intus dirigeretur, ut usque sensus externi manerent in suo vigore, ut et actus, quod non dari queat aliis, quam qui ita a Domino formati, [nunc] dicitur, nisi miraculose; instructus etiam sum, quod respiratio ita dirigatur, me nesciente, ut esse queam cum spiritibus, et cum (3318.) iis loqui; instructus quoque, quod coelestes et spirituales angeli respirationem inducant variam, et quidem aliam qui coelestes, cum omni differentia, et aliam qui spirituales cum omni differentia, quod mihi ostensum per ipsammet {1} respirationem; praeter quod spiritus Mercurii enumeravit plura genera respirationum, mecum partim communicata, tam quae influebant in interiorem respirationem, quam quae influebant externe cumprimis versus oculum sinistrum; sic ut unaquaevis societas maximi hominis suam respirationis speciem habeat, quae influunt, et constituunt communem hominis: et quia genera innumera sunt, et species cujusvis generis innumerabiles, non in specie adhuc possum sistere quales, nisi sicut dictum. @1 ms. ipsamet$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church