Spiritual Experiences (Odhner) n. 3319

Previous Number Next Number See English 

3319. Praeterea respiratio mihi ostensa, quae erat solius lumborum, usque ad plantas pedis, dictum quod solius pedis et plantae, significans infimam concordantem, seu ab interioribus {1} fluentem, quam ii non sentirent, sicut postea separata esset ab interiori, inde ii qui jucunditates conjugii aut potius prolis capiunt absque interiori, sunt tales qui in antiqua Ecclesia postea separati ab interiori, et quia usque percipere se putabant interiora, vocantur caput serpentis, nam caput sepentis significat tale; ideo quoque adulteri, seu qui adulteria pro nihil reputant, simul quoque crudeles sunt, et [quia] crudelitas sic se conjungit cum tali amore conjugiali, quoque sub planta pedis sunt; verbo adulteriorum sphaera et crudelitatum una sunt, cum tali lascivia qualis apparet conjugialis: quod ab experientia novi. @1 J.F.I. Tafel inferioribus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church