3322. Loquutus cum antiquissimae Ecclesiae viris de eorum loquela, qui mihi ad vivum, per communicationem respirationis eorum mecum, ostendebant qualis loquela eorum, nempe quod non loquela oris seu soni articulati sicut apud nos, sed per communicationem respirationis eorum, quae iis visa ab umbilico versus cor duci et sic sursum per labia, non audita per viam extrinsecam auris, sic non per aurem externam et tympanum, in quod sonus externus influit, et quasi pulsat, sed per respirationem talem effluentem per labia, et intrantem per os eos, sic per nares, et per tubam Eustachianam in aurem, et sic percepta; quod sola respiratio secum plenam ideam habeat, hoc non prius scivi, sed nunc percipere possum, tam ex perceptione quadam confirmata ab (3323.) experientia respirationis internae, quam [ex eo] quod omnis loquela et affectus loquelae dirigatur per respirationem, sic ut nihil in idea vocis seu loquelae sit, quod non determinetur a respiratione; quare sequitur, quod plenior multo fuerit idea antiquissimae Ecclesiae, quam usquam dari potest hoc tempore; ita externum ideae est respiratio talis, quia idea eam producit {1}; talis quoque est respiratio spirituum, proinde inde ideae eorum, secundum differentias indefinitas, tum secundum gradus, quoad interiores respirationes, exinde sequitur, quod angelorum etiam coelestium ideae non sint nisi respirationes, et vita eorum Dominus Solus. Ita nunc instructus sum. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. cum idea eam producat, ubi cum in quia emendatum$