Spiritual Experiences (Odhner) n. 3324

Previous Number Next Number See English 

3324. Ostensum per vivam experientiam, quod antiquissimae Ecclesiae respiratio fuerit ab umbilico sive versus pectoris interiorem magis tergalem regionem, et sic sursum trans labia, quare ideae eorum fuerunt pleniores, postea cum status Ecclesiae mutatus, quod respiratio ab umbilico recesserit, versus abdominis regionem, et sic sursum versus labia; postea magis versus abdominis regionem, sic ut parum respirationes apperceptum supra, et sic porro deorsum usque dum nulla fuit respiratio appercepta pectoris; tunc coepit {1} respiratio exterior, proinde sonus per tracheam, laryngem, guttur, nares, linguam, labia, quae omnia praecipue determinant sonum, et articulatum reddunt, inde nunc loquela oris, quia prorsus externi. Ex quibus percepi, quod respirationes successive se habuerint, sicut fides in homine, ita {2} sicut sphaera fidei recipitur ab homine. @1 ms. cepit$ @2 ms. homine; ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church