Spiritual Experiences (Odhner) n. 3333

Previous Number Next Number See English 

3333. De sphaeris

Sphaerae dantur in altera vita, quas dari ne quidem homo novit, sic ut dum dico eas dari, vix aliquis id credere possit, sphaera solum homini cognita, est odor, sic ut sciat dum odoris {a} est sagacis, qualis atmosphaera est, ita in pluribus cum differentia, datur quoque alia sphaera homini nota, nempe quod cupiat hunc aut eum cibum, quae vocatur appetitus determinatus. @a h.e. odoratus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church