3335. Hodie et heri percepta mihi est sphaera incredulitatis, nempe, quod nihil credere velint, ex iis quae dicta et visa sunt, cum redigerem ea quae visa sunt, in suos locos communes: vulgo dicuntur ii in mundo "sceptici," quia nihil credunt, ii nec credituri sunt quicquam [eorum] {1} quae de altera vita dicuntur, nec de sphaeris, sunt tales plures, et trahunt ex phantasiis, quod nihil credere velint, nisi quae videant, seu sensibus capiunt; quare tamdiu ii sunt in incredulitate tali, nihil credunt. @1 sic J.F.I. Tafel$