Spiritual Experiences (Odhner) n. 3347

Previous Number Next Number See English 

3347. Sed Veneris incolae explorati, sunt quidem tales ut delectentur perquam ex rapinis, sic ut jucunditatem vitae suae inde acquirant; sed usque non sunt crudeles, interficiunt quidem homines, quos diripiunt, sed quos conservare possunt, conservant: imo postea quos projiciunt in aquas et sic interimunt, sepeliunt: ita quoque humanum intus in se habent; secus ac Judaei, quibus {1} etiam delectatio erat, projicere eos quos occiderunt feris et avibus, ut devorarentur; percipio tales nunc, sunt Judaei qui hodie, qui talibus delectantur, percepi aliquid ex sphaera aliquorum huc cito appellentium, et aufugientium. 1748, 26 Sept. @1 ms. Judaei; quibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church