Spiritual Experiences (Odhner) n. 3358

Previous Number Next Number See English 

3358. Continuatio de prole adultera seu postera Ecclesiae antiquissimae perversae

Habitant ii sub terra sicut magna petra intermedia in profundo sub clunibus, et ibi sunt in suis diris phantasiis, contra Dominum, quem multis crudelissimis modis tractant, de quibus nefandis non licet scribere; in profundissimo sunt sub clunibus, et cum phantasiis suis laborant, et hoc permittitur et admittitur ut audiatur, est tumultus qui {1} auditur, et qui quoque sentitur in utrooue clune, qui motitantur, sicut nunc percipio. @1 ms. quia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church