Spiritual Experiences (Odhner) n. 336

Previous Number Next Number See English 

336. Quod cognitiones spiritualium et coelestium, quae purae veritates sunt, dum in mentis fide, tum in ejus cogitatione sunt, totum coelum angelorum possint jucunde afficere {1} @1 imperfectum in ms.$

Hodie ex misericordia Dei Messiae doctus sum, quod solum cogitationes veritatum coelestium, afficiant angelos, et sic universum coelum, modo ineffabili; coelum enim angelicum est in veritatis via, quia {1} nihil dari potest veritas nisi ducat ad Deum Messiam per fidem, inde jucunditas imo felicitas angelorum, ii enim sunt angeli, qui simul delectantur felicitate omnium, et omnium salutem desiderant, hoc enim est misericordiae, et hoc est amoris, et hoc est jucunditatis et felicitatis, inde felicitatis communio per universum coelum. Haec doctus sum ab iis qui jucunditatem istam coelestem perceperunt, momento cum coelestia vere cogitarem, et sic quasi a pacis somno evigilati perceptionem suae jucunditatis adepti sunt, et sic mihi viva voce testati sunt et confirmarunt. [Psalm. IV.] {2} 1747, 14 Dec. @1 partim oblitum in ms.$ @2 hoc semideletum refert fortasse ad Psalm. IV: 7-8$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church