3363. Per dextram partem capitis et sinistrum latus thoracis significatur, quod per cupiditates iis liceret operari, infundendo malas et vesanas cupiditates, et ita agendo, et sic ex cupiditatibus cogitando et loquendo, ita a perceptione; non autem in sinistrum capitis, quod foret persuasione eorum dira, nam tales sunt, sicut postea, et paulisper per experientiam, instructus, quod tali persuasione sint, quia paene interius eorum tale {a} est contra Dominum, ut quicquid usquam dicant, infundant persuasionem fortissimam, et sic abigunt omne bonum et verum, non aliter ac dum digiti pedis aut manus a gelu constricti, nihil amplius sentiant, sed sicut forent mortui et exsangues, sicut notum est, talis est persuasio, et tales fuerunt, et adhuc pejores, cum omnibus eorum cohortibus, contra quas Dominus pugnavit, et quas vicit propriis viribus, quod nusquam dabile est absque Divino Ipsius, sic quoque Humana Ipsius Essentia vicit. @a h.e. taliter$