3365. Cum evigilatus aufugere visi ad locum suum superius, et inde agebant, sed cum nullo effectu, tandem eos volens a me abigere, involvi videbantur panno, sicut ii qui panno laneo [3298], putabam quod ii essent, sic demissi per petram oblique rectam, ad aliquam profunditatem, erat petra dura inclinans deorsum, in longitudinem {1} rectam, cum ad dimidiam fere distantiam, tunc exsolvebatur fascia seu pannus, et exire visa humana parva corpora, multitudine, de quibus dictum, quod ii essent, quos secum abstulerint, omnes meos notos, infundebant etiam persuasionis quid, ex eo quod persuasione sua gelidissima et pestiferissima possent necare quemcunque offenderent; sed visi ii homunciones inde elabi, ita erant tales qui involuti ab iis panno lineo, et conservati, non noti sed alii, ut scirem quomodo agunt, nam tunc cum apparent involvi ii, involvunt alios, suis persuasionibus, sed involutio est conservatio, ne persuasiones eorum operentur fortius quam ut sustineant, ac ut inde meliores existant. @1 ms. longitudem$