3376. --tunc {1} quoque percipere datum, quod post diluvium homo quasi inversus sit, nempe quod cupiditates seu dirae jucunditates cruciandi Dominum, et ea quae sunt fidei, remanerent, et passim diminueretur id haereditarium ab iis, in posteris, et sic succederent ideae scientificae, quae separatae essent, sic ut aliter homo prorsus {2} factus esset, nempe ut possent {3} apud hominee recondi scientifica et intellectualia fidei, tametsi is maneret in suis diris cupiditatibus, et ageret vesane, ita cogitatio separata est a voluntate, quae quasi relicta est cupiditatibus, sic ut nulla voluntas sit, sed voluntas (3377.) boni et veri est Domini, et fides scientifica et intellectualis separata seu separatim recondita, aliter ac apud antediluvianos. Homo enim compositus ex meris scandalis, vide prius [338], hoc scandalum {4} fere quasi continuum, apud antediluvianos, apud posteros post diluvium, a Domino factum est quasi discretum, quod nusquam fieri potuisset, nisi scandala manerent apud hominem, quare etiam Dominus iis factus est scandalum, ut passim in Verbo [Rom. IX: 32-33, I Cor. I: 23, Gal. V: 11, I Pet. II: 8], ideo quoque passus, et crucifixus, ut scandala remanerent, aliter nusquam scandalum ita continuum, potuit reddi discretum, et sic salvari homo, per insertionem scientificorum et intellectualium, ut non apparerent sic scandala. 1748, 26, 27 Sept. @1 ms. veri. 3376. tunc$ @2 ms. prosus$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. posset$ @4 ms. scandulum$