Spiritual Experiences (Odhner) n. 3388

Previous Number Next Number See English 

3388. Loquutus cum iis de persuasione, quae talis est, dum persuasus homo quod malum sit bonum, falsum sit verum, [ut] tunc {1} cum audit alios, [tametsi] potest attente audire, et tunc videri sibi persuaderi, ex argumentis bene connexis, exque eloquente loquela, affectu soni, usque tamen, cum finitum est, nihil novit quid dixit, laudat modo quod bene loquutus, sicut qui in concionibus, qui laudant concionem, et hoc per plures annos, sed usque quia in persuasione mali et falsi sunt, nihil prorsus vita emendatur, nec sciunt quicquam quae loquutus. 1748, 27 Sept. @1 J.F.I Tafel tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church