Spiritual Experiences (Odhner) n. 3397

Previous Number Next Number See English 

3397. Quod inauguratio in planum primum seu facultatem primam, ut interesse possint consortiis angelicis, sit a Solo Domino

Ex iis, quae dicta sunt de praeadamitis [3390-94] constabat quod inauguratio ista, quae prima est, a Solo Domino, detur, et quidem spiritu nesciente; nam cum ita laceratus (et gnuggad {a}) erat a malis spiritibus, tunc erat in somno, nec cruciatum sentiebat, sed potius amabat, quia per interiora agebat Dominus, ita ut desideraret vincere mala exteriora, ita praepondium erat intus, sic malum exterius quasi nihil sensit, praeter quod in statu somni esset, sic in insensibilitate: quod sic nesciebat; quod nesciant, id quoque testatur, quod postea post paucas horas, ita inauguratus, ad me venit, et miratus quod mutatus, ita ut nesciverit quomodo factum, a me instructus, quomodo, et qualis; ita nesciente homine et spiritu praeparatur, et dein reformatur. 1748, 28 Sept. @a = tritus (vox suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church