Spiritual Experiences (Odhner) n. 3404

Previous Number Next Number See English 

3404. Is mihi ostensus est, qualis esset, nempe quod [ut] appareret {1} quasi ex oculis ejus, sed erat ex auribus, exirent utrinque radii sicut lucidi aculei, quales quorundam insectorum, qui aculeos utrinque habent, sed hic lucidos, quos adigere mihi dabatur versus me, et aliter disponere, is retrahebat eos aculeos lucidos, et divaricabat nunc arctius versus me, nunc ad latera, nunc versus posteriora capitis sui; et dicebatur cum projiceret radios versus occiput et ibi conjungebat, quod tunc colligeret omnes, sic remotos ab ideis, quibus itaque significabatur, quam procul iret ab idea, cum enim projecit aculeos lucidos a tergo, et combinavit, tunc remote ab idea excitavit personas, cum extendebat versus latera sinistrorsum et dextrorsum quod sic in idea, non ita remote, et cum applicabat eos versus me, quod tunc eos, qui propius in idea, cum directe et quidem in crucem, quod etiam facere potuisse mihi videbar, tunc eos, qui proximi in idea essent; quod ita se res habeat sequitur, et insinuatum. Praeterea ostensus nihil apparebat ex facie, ut mihi dictum, sed solum barba, et aures, ex quibus aculei; sed is potuit variare ea, ut spiritus nescirent, qua forma facies ejus esset: praeterea inconspicuus. @1 ms. apparerent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church