3406. Dormiebam passim, et evigilatus, ter aut quater, et cum evigilatus, aderat in suo loco, et continuabat, nam in dormientes nihil potestatis habuit; erant quoque aliqui spiritus apud me, qui dormiebant, quos nec excitare potuit, sed quum vigilarent; in somno somniavi quod canes haberent ea quae mea essent, quos sequerer, quia trahebant mea, sed subito currebant per praecipitem quandam viam, et abscondebant se, et apparuit adhuc praecipitior deorsum, sed canes se recondebant sub mensa apud aliquem; sic mihi non visi; cum evigilatus cogitarem de canibus, et de praecipitio, quod ante erat, tunc quam maxime intrabat me horror praecipitii (hissna {a}) et hoc bis et ter cum cogitarem de praecipitio, qui horror (hissna) influebat ab eo, qui pro tali horret ita; dictum mihi quod nusquam ausit cogitare de angelis seu de coelo, et nunc quod talis horror (hissna) subeat: sic ut angelos et angelicos spiritus, nequaquam possit attrahere phantasia, sic prorsus periret. @a = acrophobia (vox suecica)$