3423. De metrica cogitatione spirituum
Metrice loquuntur spiritus et angeli, ita ut fluat sermo sponte absque retardatione: vocibus familiaribus utuntur, nec vox infertur, quae sensum multiplicet, aut aliunde abstrahat; tum ne quid amoris sui ex artificiali vocum elegantia et combinatione influat; haec enim disturbant: fluidius agunt soli absque hominis comitante attentione, tum si non inhaerent alicui voci, sed sensui. Desinebant mihi in unitates, utplurimum simplices, dum in alias, in unitatem per accentum feruntur. Haec propter plurium spirituum simultaneam loquutionem, alioquin plures non possent loqui simul; quare rotundum esse debet. Unitas ultima fit rotunda per sequentem, in quam sic volvitur prior. Metrica loquela vadit ab interioribus versus exteriora, per fines ita dictos medios, qui omnes sunt unitates; sed harmonia {1} loquutionis spirituum quomodo differt ab harmonia loquutionis angelorum, nondum observare licuit. Haec in via. @1 ms. harmonica ut videtur$