Spiritual Experiences (Odhner) n. 343

Previous Number Next Number See English 

343. Status tentationis et vastationis, quod Deus Messias nullum tentet {1} @1 supra hoc caput deletus est lineis transversis titulus: Quod praevidentia et providentia ab aeterno in aeternum, ad finem optimum, sit etiam causa quod omnia$

Ostensum etiam mihi est per vivam experientiam, quomodo tentationes fiunt per cruciatus angustiae internos, et simul dolores interiores, similiter quomodo in eo statu volunt scire, quid credendum, et [quod] semper occurrat id quod ex semet, nempe quod per tentationes aliquid mereri velint, et sic intrare in coelum, praeter alia quae observare non potui; tum qualis eorum cogitatio tunc erat, nempe quod quicquid audiverint et perceperint, nihil sint {1}, vanum, paene non verum, cum quodam conscientiae consensu; ita observare licuit, quomodo inde emergerent; verbo, quod non possint aliter putare, quam quod Deus Messias permittat tentationes, quod involvit tamen, quod tentet. 1747, die 15 Dec. @1 sic ms.; vide praefationem hujus editionis sub capite "Idiosyncrasies"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church