Spiritual Experiences (Odhner) n. 348

Previous Number Next Number See English 

348. Quod coelum Dei Messiae consistat in varietate {1} omnium @1 ms. varietatate$

Ipsa subjecta seu angeli quoad formas eorum in indefinita varietate erunt, ex varietate distincta in genera et species, in singulis, in singula mansione, in omnibus simili {1}, similiter in omni gradu; ex varietate solum existit harmonia, talis ut omnes se credant quasi unum esse, inde seu ex forma harmoniae existit felicitas, cum indefinita varietate, et hoc in aeternum. Haec dicta sunt in congregatione innumerabilium animarum, spirituum et angelorum, nullo, ut audivi, dissentiente. 1747, 15 Dec. @1 ms. simuli$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church