Spiritual Experiences (Odhner) n. 351

Previous Number Next Number See English 

351. Similiter quod omnis hominis vita, tum cogitationes ei possint monstrari qualis fuerit, in singulis, et hoc cum eorum agnitione, dolore, anxietate, conscientia, et sic ad refocillationem, haec mihi quoque dicta sunt; quod vera sint, nemo dubitare debet, nam tot confirmantia dari possint, ut si homo occoecatus aut a phantasiis et cupiditatibus {1} abductus, convinci possit, sicut in luce. 1747, die 15 Dec. @1 ms. cupiditibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church